- AQUISGRANUM
- AQUISGRANUMGallice Aix, urbs Imperialis in Menapiorum finibus, inter Rhenum et Mosam sita, thermis excellentibus, Romanorum Imperatorum primâ inauguratione, et coronatione, unde inter alios de Alberto Austriaco legitut, in tanta hominum frequentia hîc coronatum fuisse, ut Dux Saxoniae opprimeretur. A. C. 1298. Trithem. in Chron. D. Caroli Magni palatiô et sepulturâ, septennalique pereginorum visitatione celebris. Nomen habuit a Grano, Neronis fratre, (ut quidam putant) qui Aquas calidas in hoc tractu inveniens, iuxta habitavit; atque arcem struxit, cuius dahuc exstat monumentum, turris Grani dicta: quam quidem arcem sunt qui credant Veterram esse, cuius meminit Ptol. Ad hanc Otto 11. Imperator a Lothario Galliae Rege vix on oppressus, A. C. 978. iniuriam non solum Luteriam usque cum irato exercitu exeurrendo, sed et de Lotharingia pro lubitu decernendo, ultus est. Aimoin. l. 5. c. 44. etc. Incolae, a Ruperto Palatino Imperatore proseripti. ac ad subiectionem redacti. Cuspinian. in Ruperto. Iterum Protestantes hîc male mulctati, sub initium huius saeculi, urbe a March. Spinola expugnatâ; A. C. 1614. sed post redditâ. Varia hîc a Carolo M. concilia celebrata, A. C. 809. ubi actum de processione piritus S. de clausula symbolo Niceno addita, Filioque. Crantzius l. 2. c. 14. 15. Tom. 7. Concil. etc. Alia ub Ludovico Pio, A. C. 816. 819. 836. habita, quô Imperator hic Christianissimusappellatus, Pap. Masion. in Ludovico Pio, Saxoni cuidam Viro docto tum iniunxit, S. Scripturam Germanice carmine transferret, quo et idiotae eam discere possent. Flacius in Catal. testium Ver. Platina, etc. Otto quoque M. in concilio A. C. 917. hîc habito coronatus est ab Archiepiscopo Moguntino. Baronius. Incendiô pene tota conflagravit. A. C. 1656. Sub Clientela est Ducis Iuliacensis, celebris quoque pace ibi factâ A. C. 1668. inter Galliae Hilpaniaeque Reges. longitud. 27. 37. latitud. 50. 45. Germanice Aachen, vel Aken, sita est locô depressô et collibus fere cinctô; ubi praecipuae thermae sunt, Regiae alterae, alterae Corneliae dictae, ut locorum intercapedine, sic vi et facultatibus diversae. Eam Carolus M. ab Hunnis primum vastatam instaurantiv, palatiô plane regiô, remplôque Imperatoriâ magnificentiâ exstructô: de quo Celtes Amor. l. 3.Quaque patent clesae genetricis templa Tonantis,Sanctius in nostro queîs nihil orbe micat.Quorum illud A. C. 1381. a Normannis exustum fuit, hoc propter arctissimam lapidum congeriem Vulcanô resistente. Hanc itaque urbem Carolus M.qui non ob plebeiae feminae amorem, ut vult Petrarcha l. 1. Ep. 3. sed loci salubritate allectus post tot victorias et labores exantlatos, ibi frequenter commoratus est, caput et sedem Regni Teutonici peculiari constitutione confirmavit. Und hzmnus Divo Carolo sacer:Urbs Aquensis, urbs Regalis,Sedes Regni principalis,Prima Regum Curia:Et propter memoriam eius, (sunt enim qui Constitutionem hanc sictitiam esse asserant) iam a tempore Caroli I. illus Reges Germaniae ac Impetatores ad primam unctionem et Teutonici regni coronam accipiendam deduci soliti sunt. Palatium insuper Aquense, primum fuit inter Imperatoria palatia, et proin sedes prima Francioe Nithar do: sedes Regni Rheginoni, dictum est. Hodieque ibi imperii regalia sym - bola ex parte asservantur, Gladius videlicer Carloi M. persico non dissimilis acinaci, liber Euangeliorum, in eius sepulchro repertus et Sanguis S. Stephani Protomartyris, aureâ capsâ clausus. Unde cives a vectigalibus in toto Imperio immunes ad externum tribunal trahi nequeunt, possunt bannitos per totum Im perium secure recipere, aliisque, in coronatione inprimis Caesaris, egregiis gaudent privilegiis. Status Democraticus est, ab A. C. 1450. insigniumque locô habet Aquilam simplicem. Vide Limnaeum Enucl. 1. 4. c. 2. Ob privilegia et religionem, magnis motibus, urbs obnoxia, quos ab ??? gine exponit Thuan. l. 133. privilegiis exuta, A. C. 1589. ac dein, quamquam provocatet ad privilegia vicariatus Palatini, a spinola capta est, A. C. 1614. Rege Hispaô tamquam Duce Brabantiae, advocatiam Urbis praetendente, Meteran. l. 15. 29. 31. 33. cum Dux Iuliae olim Avocatus fuerit. Georg. Hornius Orb. Politic. p. 281. Vide et Aquae Grani.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.